- MENSA Sacra
- MENSA SacraEucharistia est, cui nomen hoc a loco, in quo a CHRISTO instituta, est inditum, ἐπουράνιος τράπεζα, in Iacobi Liturgia, ἱερὰ, μυςτικὴ, φρικώδης τράπεζα Chrysostomo: τοῦ Σωτῆρος τράπεζα, Palladio in Vita Chrysostomi, ubi de modo iurandi, κατὰ τῆς τοῦ Σωτῆρος τραπέζης, etc. Vide supra. Cuiusmodi Mensa, ubi S. Cena administrata, in Aede S. Sophiae Constantinopoli, Cedreno ita describitur: Tunc fecit et Sacram mensam, opus inimitabile: Ex auro enim et argento et lapide omnis generis et ligno et metallo et aliis speciebus, quascumque fert terra et mare et universus orbis; Cum ex omnibus collegisset, quae quidem optima sunt et pretiosissimae, largius, quae vero minoris pretii parcius; fusilibus fusis arida in haec iniecit: Atque ita eam in typum infusam perfecit: ὅθεν καὶ ποικίλη φαινομένη θάμβος παρέσχε τοῖς ἐπ᾿ αὐτὴν ἀτενίζουσι. Unde tam varia apparuit. ut intuentes in stuporem coniceret. Quem cinnum Καλκολίβανον appellavit Suidas, Καλκολίβανον, εἶδος ἠλέκτρου τιμιώτερον χρυσοῦ. ἔςτι δὲ τὸ ἤλεκτρον ὁλότυπον (i. e., παντότυπον᾿ χρυσίον μεμιγμένον ὑέλῳ καὶ λιθείᾳ. Ο῾ποίας ἐςτὶ συνθέσεως καὶ ἡ ἁγία τράπεζα τῆς μεγάλης ἐκκλησίας, Chalcolibanum, electri genus auro pretiosius. Est autem electrum ex alienis conflatum, vitro et gemmis mixtum, cuius compositionis est sacra Mensa magnae Ecclesiae. Vide in voce Η῎λεκτρον quoque. Nempe Iustinianus, ut omnium, quae a Christo large acceperat, bonorum gratum se exhiberet, Mensam hanc, quam illi obrulit, ita coagmentavit, ut nihil esset in rerum natura pretii aliquantivis, quod in ea non elucesceret. Proinde circa eam haec legebatur Inscr. Τὰ σὰ ἐκ τῶ σῶν τοι προσφέρομεν οἱ δοῦλοί σου, Χριςτὲ, Ιοὐςτινιανὸς καὶ Θεοδώρα, ἅ εὐμενῶς πρόσδεξαι Υἱὲ καὶ Λόγε τοῦ Θεοῦ, Tua ex his tibi offerimus servi tui, Christe, Iustinianus et Theodora, quae benevole accipe. Fili et Verbum Dei, etc. Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 16. Vide quoque Car. du Fresne in Descript. Aedis Sophianae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.